monumenta.ch > Ambrosius > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 28, 137
Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum servaremus . Qui enim sine auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quaest. 2, cap. Aurum); non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adiuvat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint ? Nonne melius conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum.